Bővebb ismertető
Praefatio.
In tanta libroruin abundantia excusatione opus erit, si novus scri-ptor de re non nova scribens librorum molem auget. Studium theologiae atque omnium ejus disciplinarum recenti tempore reflorescere coepisse, gaudentes fateri debemus: neque ultimum locum datum esse theologiae morali, multi et optimi libri in lucem editi et inter theo-logos divulgati ostendunt.
Ut igitur, quid me ad eorum numerum augendum impulerit, dicam, primo est aliorum suasio atque impulsus. Quum enim per multos annos istam disciplinam docuissem, optatum est, ut, quae oretenus ex-posuissem, scriptis componerem et communi utilitati traderem. Atque eo minus me huic labori subducendum putavi, quod complures alii Patres ex eadem hac Soc. Jesu, in collegio Mariae ad Lacum quondam S. theologiae professores, communi consilio inito, alias quoque theologicas disciplinas elaborandas susceperunt. Dein ut, quid me amplius moverit, dicam, vidi, multos theologiae moralis libros etiam recentes aut in explicandis principiis haerentes ad singula non satis descendisse, aut singula casuístico more tractantes rationes et principia parum explicasse. Utrumque studui conjungere, ut et principia in qualibet re ponerem atque rationes eorum redderem, bre-yius aut longius pro rerum gravitate et difficultate, et ex principiis singularia — ut spero, pro practico usu non pauca —, deducerem atque ad principia referrem. Quo successu, alii judicaverint. Labori utique non peperci, ut et uberem doctrinam pro usu confessariorum traderem, et quae plana non erant, theoretice explanarem.
Hinc factum est, ut ex illis rebus, quae in practico sacerdotal! officio et in confessarii munere scitu necessaria sunt, nihil omittere statuerim, quamquam complura etiam ad jus canonicum aut ad theo-logiam pastoralem alii relegaverint. Neque enim pro sola schola scripsi, sed etiam pro usu sacerdotum privato: quare me multorum exspecta-tionem fefellisse crederem, nisi istas quaestiones, ut: practicum in con-fessionali agendi modum, censuras ecclesiasticas, matrimonii impedimenta etc., tradidissem.