Bővebb ismertető
PRAEFATIO.
Necesse est omnibus catliolicís, qui sese ecclesiae matris legitimes filios probare Student, ut sanctae sanctorum patrum fidei inhaereant, agglutinentur, immoriantur.
{Vine. Lir., Common. 33.)
Cum ab annis amplius quinquaginta omnibus theologiae stu-diosis usui sit cl. H. D enzinger Enchiridion symbolorum et definitionum, operae pretium fore visum est si,, quod ille de ecclesiae documentis tam felicitar esset exsecutus, de ss. patrum operibus tentaretur. Nec deerant quae nos hor-tarentur alia eius generis opera, qualia sunt de Historia philo-sopJiiae graecae Testimonia auctorum collecta ab H. Ritter et L. Preller (ed. 8 Gothae 1898), de ecclesiastica vero historia E. Prense h en, Analecta zur Geschichte der alten Kirche und des Kanons {Freiburg i. Br. 1893), recentissimum C. Kirch, Enchiridion fontium históriáé ecclesiasticae antiquae (Friburgi 1910).
Quemadmodum autem Enchiridion symbolorum integrara conciliorum et pontificum doctrinam et históriám non sup-peditat, ita nos multo etiam minus totam ss. patrum theologiam exponendam suscepimus; ita ut nihil a nostro proposito magis alienum fieri posset quam si quis, hoc libello contentus, ipsorum patrum opera adiré neglegeret, quorum immediato tantum commercio plenus ac genuinus catholicae traditionis sensus hauriri potest.
At neminem fugit sacrae theologiae lectorem vel audi-torem quam arduum sit traditionis quod vocant argumentum brevi scholarum spatio complecti, cuius incommodi haec praecipua causa esse videtur, quod ii ss. patrum loci, qui ad; stabilienduiTci dogma maxime valeant, aut in scholasticis trac-tatibus concisi et dispersi aut in patrologiis completis paene obruti aliorum documentorum copia inveniantur.
Hoc igitur commodi ab isto libello exspectatur, ut prae-stantiora patristicae traditionis documenta discipulis praesertim,, dura scholas audiunt aut relegunt, in proraptu sint tam quam ' in suraraulara quamdara collecta; quae, licet apertura prorsus dogmatum históriáé campum relinquat nec minutas singulorum scriptorura referai opiniones, tamen propter accuratum locorura delectum eorum que chronologicam dispositionera faciL,