Bővebb ismertető
Praefatio
ad alteram editionem.
Si non ratione numeri paginarum, aucta did haec altera editio potest ratione additamentorum, emendationum, perpolitionum, quae in omni fere pagina inveniuntur.
Declarationes Sedis Ap. post primam editionem publicatae suis in libro locis (recentissimae in Additamentis) insertae sunt. Novissima litteratura, in quantum scopus libri permittebat, diligenter adhibe-batur.
ütinam concédât Deus, ut exiguum hoc opus regno Christi ter-restri glorificando et utilitati ministrorum eius promovendae aliqua-tenus inservire possit.
Pécs, die 2. Mártii, 1931.
Praeí'atío ad tertiam editionein.
Citius quam sperabamus, necessaria evasit tertia editio, quae eodem modo, ac secunda, aucta et perpolita in lucem prodit.
Faxit Deus, ut haec tertia quoque editio libenter excipiatur.
Pécs, die 21. lunii, 1936.
Praefatio
ad quartam editionem.
Grato animo erga omnes — etiam in oris longinquis — amicos huius operis dimittimus quartam editionem. Novi tgpi in imprimendo libro adhibiti effecerunt, quod numerus paginarum vix auctus est. Reverá tamen non multae sunt paginae, quae emendantem, augentem, perpolientem manum expertae non sunt.
Recentissima documenta Sedis Ap. et literatura sedulo adhibe-bantur.
Gaudii esset auctori et inter terrores belli consolationi, si hoc qualecunque opus omnibus eo utentibus utilitatem afferre posset.
Pécs, die 30. Mártii, 19M.
Introductîo.
§ 1. Notio iuris.'
1. Etymologia nominis. Philologi et iuristae ad inveniendam notionem iuris inquirunt varias linguas, unde nam habeant nomen, quo ius désignant, quae sit illius etymologia, ut sic inveniant, quid populi nomine iuris putaverint.
In lingua latina iuxta antiquiores ius derivatum est a iubere; ius est iussum populi, postea: principis; aevo medio ius promanare dicebatur a iusto; ius est, quia iustum est-, quia aequale est ei, quod debetur alicui. Alii iterum dérivant a iungere, et sic ius est, quod homines iungit, sibi subiieit.
Graece ius âixr], óíxaiov dicitur, quae vox ortum habet a radice indo-europaea „dik" = monstrare, ostendere, et sic ius est index, norma agendi.
In Unguis modernis ius designatur voce Recht, droit, right, diritto, derecho, quae rectum significant, unde populi isti ius concipiunt lineam rectam ab homi-nibus sequendam.
In lingua hungarica adhibetur vox „jog", quae cohaeret cum „jó", „jól", ergo secundum mentem populi hungarici ius est quod bonum est. Alii dérivant vocem „jog" sic: „ig", „igen", „igenes", „egyenes" = rectum.
Deductiones istae ex linguis conceptum iuris aliquomodo quidem illustrant, non tamen clare definiunt.
2. Reális definitio.
a) Homo finem suum tum naturalem, tum supernaturalem obti-nere non potest, nisi socialiter vivendo. Quilibet liomo in societate constitutus varias init relationes: singuli in relatione sunt ad alias personas singulares, singuli ad societatem et societas ad singulos. His relationibus certae facultates et obligationes correspondent, quibus efficitur, ut et singuli finem suum obtinere, et societas conservari possit. Quilibet habet facultatem utendi vita, libertate, bonis fortunae et famae ac exigendi, ne ab aliis in usu horum bonorum turbetur, et vicissim quilibet habet obligationem non laedendi bona aliorum. Facultas haec morális aliquid habendi, agendi, omittendi, ab aliis exigendi, ius sensu suhiectivo dicitur.
1 S. Thorn. Summ, theol. 2, 2. qu. 57. ss.; Mayer, Institut, juris natur.; Cathrein, Moralphilosophie (hung.: Erkölcsbölcselet); Natter, Természetjog 1906.; Frey, A természetjog vagy észjog léte. 1903.; Höring, Der Rechts- u. Gesetzesbegriff, 1899.; Tauber, Manuale §§ 1., 2., SägmüUer K. R." § 1.; Maroto, Institutiones iuris canonici I nr. 1—20.; R. Stammler, Wirtschaft u. Recht nach der materialistischen Geschichtsauffassung; Die Lehre von dem richtigen Rechte; Theorie der Rechtswissenschaft; Lehrbuch der Rechtsphilosophie; Moór Gyula, Bevezetés a jogfilozófiába (Bpest, 1923.); Chelodi, lus de personis nr. 1—6.; Michiels, Normae generates I. C. I. p. 1—6.; Wernz—Vidal, I 44—48.
2 S. Isid. Etymol. V c. 3.; c. 2. D. 1.
Sipos: EncMridion. 1