Bővebb ismertető
DE SACRAMENTIS GENERATIM.
DISTINCTIO SACRAMENTORUM. — REVIVISCENTIA.
Casus. (1)
Callistus in conferentia sacerdotum, cum de sacramentis dissereret, distinctionem inter sacramenta vivorum et mortuorum dixit esse inanem, siquidem pro quolibet sacramento dispositionem eam et requiri et sufficere, qua quis conaretur ex sua parte sese cum Deo reconciliare; reviviscentiam quam vocant sacramentorum esse putat otiosam theologorum inventionem, quae fundamento careat, cum valida quidem at sacrilega susceptio nihil ope-retur nisi characterem neque alius effectus subsequens possit probari.
Quaeeitur 1° quid iudicandum sit de Callisti opinione.
2° quid valeat practice distinctio inter sacramenta mortuorum et vivorum.
3° quae sit practica utilitas doctrinae de sacramentorum re-viviscentia.
Solutio.
Ad quaesitum 1" R. 1. Quod Callistus dicit vanam esse di-1 stinctionem inter sacramenta mortuorum et vivorum, est error intolera-bilis, quo Callistus se sapientiorem habet omnibus catechismis, qui hanc distinctionem ut rem magni momenti omnibus fidelibus inculcant.
R. 2. Cum sola sacramenta baptismi et poenitentiae sint proprie sacramenta mortuorum, Callistus contendit ab omni adulto baptizando et ab omni poenitente confessuro, qui gravis peccati commissi sibi conscius sit, requiri conatum eliciendi actus perfectae caritatis et eontritionis: quae opinio haeresis quidem non est, ducit tamen legitime ad errores in flde.
R. 3. Similiter quod putat in reliquis sacramentis sufficere conatum eontritionis, universim defendi plane nequit. Nam 1) requiritur in omnibus sacramentis vivorum status gratiae re ipsa exsistens; ideoque, ut ea sacramenta suscipere liceat, per se subiectiva persuasio de statu gratiae. Et licet haec persuasio nitatur in serio conatu actus perfectae eontritionis, tamen ille conatus non sufficit qua conatus. 2) In sus-cipienda autem ss. eucharistia sufficere, excepto casu necessitatis, solam contritionem sollemniter condemnatum est a Gone. Trid. s. 13, can. 11; ac declaratum omnino necessarium esse, ut ii quos conscientia peccati mortalis gravet sacramentalem confessionem praemittant.
Lehmkuhl, Casus conscientiae. II. Ed. 3. 1