Bővebb ismertető
XJt eos, quorum studia mihi crédita sunt, illis imbuerem co-gnitionibus, quae ad scripturarum s. intelligentiam necessariae, sunt; visum mihi est Palaestinam, ceu theatrum revelationis divinae, majoris rerum s. lucis gratia, breviter describere, atque elucubrationem banc publici juris facere, ne tempus, quod do-cendo, aut exercitando utilius peragitur, dictando consumatur. Quotquot praesto erant, in perficiendo opere hoc, evolvi aucto-res, 0 ac quae in iis recte dicta inveni, in usum meum convertere non haesitvi. Nam non tam nova mihi excudenda erant, quam quae in summa auctorum fluctuatione (vix duo inter se con-veniunt) certiora videbantur, proferenda. — Quoniam vero tri-buum sacris in codicibus assidua nobis memoria recurrit, nec
Auctores: Josephus Flav. Antiquität. Judaic. L. 20. De bello Judaic. L. 7. Francof. 1580. Onomasticon urbium et locorum Euseb. et Hieronym. (Ugo-lini Thesaurus antiq, s. Tom. 5.), Brocard, Descriptio locorum terrae s. (Ugol. Thes. antiq. s. T. 6.) Nie. Christoph. Eadzivil, Jerosolymitana peregrinatio. Ant-verp. 1614. Joann. Bisselius, Illustrium ruinarum decades Arnberg, et Diling. 1656—1664. Tom. 8. Quaresmius, Histórica, theologica et morális terrae s. elu-cidatio. Antverp. 1639. Vol. 2. Christianus Adrichomius, Theatrum terrae s. et biblicarum historiarum cum tabulis geograpMcis. Coloniae Agrip. 1722. Nicol. Sanson, Animadvers. in 2. tab. geographicas. — Index geographicus. — Judaeae descriptio. Jacob. Bonfrer, Annotationes in promissae terrae chorogr. tabulam. Jo. Lightfootius, Centuria chorogr. in s. Matth. — Decas chorogr. in s. Marcum. — Chorogr. pauca in s. Lucam. — Disquisitio chorogr. in s. Joannem. (Ugolin. Thes. ant. s. Tom. 5.) Joann. Quistorpius Nebo. — Henricus Hettinger, Dissert. De geogr. ter. Chanaan (Ugol. Thes. ant. s, Tom. 6.) Christ. Cellarius, De ex-cidio Sodomae. Theod. Has, Dissert. De Zabulonis prae Sidone praestantia Christ. Wichmanshausen, Disser. De thermis Tiberiensib. (Ugol. Thes. ant. s. Tom. 7.) Joann. Cotovicus, Itinerarium Hierosolymitanum et Syriacum. Antverp. 1619. Hadrian. Keland, Palaestina. Norimberg. 1716. Lamy, Apparatus bibl. Tyrnaviae, 1762. Kaumer Palästina. Leipzig 1838. Ed. Robinson, Palästina und die südlich angränzenden Länder, Halle. 1841—1842. Jos. Franz AUioli, Biblische Erd-und Länderkunde, Lamdshut, 1844. Lorenz Clem. Gratz, Schauplatz der Heiligen Schrift. München, 1858.